monumenta.ch > Plinius > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 14
{VII} Nullae ergo herbae fuere certae in hoc honore, sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis ignobiles ignotaeque, honorem nobilem faciebant, quod latere apud nos minus quidem miror cernens neglegi ea quoque, quae ad valitudinem conservandam cruciatusque corporis propulsandos et mortem arcendam pertinent. sed quis non mores iure castiget? addidere vivendi pretia deliciae luxusque; numquam fuit vitae cupido maior nec minor cura.